monumenta.ch > Servius > 210 > 544 > 398
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 397 <<<     >>> Versus 399

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 398

1 lm|coetu|lm dicit Plinius Secundus in naturali historia, omnes aves colli longioris aut recto ordine volare, ut pondus capitis praecedentis cauda sustentet: unde et prima plerumque deficiens relicto loco incipit esse postrema: aut in coetu se omnes invicem sustinere; neque enim huiusmodi aves semel ad inferiora descendunt, sed paulatim per reflexos in gyrum volatus. hoc autem volatu imitantur litteras quasdam: unde et Lucanus 'et turbata perit dispersis littera pennis' (Lucan. 5,716).
2 lm|cantusque dedere|lm adlusit ad nautas. multi tamen adserunt cycnos inter augurales aves non inveniri neque auguralibus commentariis eorum nomen inlatum, sed in libris reconditis lectum esse, posse quamlibet avem auspicium adtestari, maxime quia non poscatur. hoc enim interest inter augurium et auspicium, quod augurium et petitur et certis avibus ostenditur, auspicium qualibet avi demonstratur et non petitur: quod ipsum tamen species augurii est. sed Vergilius amat secretiora dicere; nam totum morem augurum exsecutus est proprietate verborum. alites enim ostendit cum ait 'stridentibus alis', oscines vero cum dicit 'et coetu cinxere polum cantusque dedere'. hoc idem et de columbis fecit; nam et haec inter augurales aves dicuntur non inveniri, et tamen ex his augurium et postulari facit et ostendi: 'este duces o, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos' et cetera.
Servius HOME

bav1646.142 bnf7959.83 bnf7960.63 bnf7962.30 bnf10307.229 med221.119 ubk206.49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik