monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.97 > 407
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 406 <<<     >>> Versus 408

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 407

1 lm|quid natum totiens|lm saepe. et aut κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus saepe eum esse delusum; aut certe secundum ipsum Vergilium, qui ait in secundo 'cum mihi se non ante oculis tam clara videndam obtulit'. multi tamen volunt in hoc ipso loco saepe eum esse deceptum, ut in habitu, in interrogatione, in responsione, in auguriis. vel 'totiens crudelis', quotiens fallis aut dissimulas.
2 lm|tu quoque|lm sicut Iuno ceterique dii, qui Troianis inimici sunt; quos et in secundo libro ostendit, ubi ait 'inimicaque Troiae numina magna deum'.
3 lm|falsis ludis imaginibus]|lm ideo quia virginem, quia venatricem, quia Tyriam se dixerat.
Servius HOME

bav1646.142 bnf7959.84 bnf7960.63 bnf7962.30 bnf10307.229 med221.119 ubk206.50