monumenta.ch > Servius > 485 > 542
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 541 <<<     >>> Versus 543

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 542

1 lm|mortalia arma|lm mortalem possibilitatem. sane arma etiam consilia significant, ut 'quaerere conscius arma'. sed hoc loco terret latenter propter Siciliam; nam et paulo post ait 'sunt et Siculis regionibus urbes', cum unam habeant in qua Acestes regnat: sed ad terrorem 'urbes' posuit.
2 lm|temnitis|lm [autem] pro contempnitis per aphaeresin dictum, quae est cum prima verbi syllaba detrahitur. alii 'mortalia arma' pro humanitate accipiunt.
Servius HOME

bav1646.150 bnf7959.88 bnf7960.66 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.126 ubk206.68