monumenta.ch > Servius > 644
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 643 <<<     >>> Versus 645

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 644

1 lm|rapidum ad naves praemittit achaten|lm non praemittit, nec enim sequitur ipse, sed praerapidum, quod ex adfectu patris, id est eius qui mittit, intellegendum est, non ex Achatae velocitate. et sic praerapidum dixit, quomodo Terentius 'per pol quam paucos', hoc est perquam paucos; 'pol' enim ipsum per se plenum est iurantis adverbium, cui praepositio separatim numquam cohaeret.
Servius HOME

bav1646.154 bnf7959.91 bnf7960.69 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.130 ubk206.78