monumenta.ch > Servius > 83 > 662
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 661 <<<     >>> Versus 663

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 662

1 lm|atrox iuno|lm quantum ad Venerem pertinet saeva, non quod ita de ea poeta iudicet.
2 lm|et sub noctem cura recursat|lm circa noctem. et sciendum quia, cum tempus significatur, sub praepositio accusativo cohaeret, ut 'aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpunt radii'. et bene 'sub noctem cura recursat', quia vehementiores curae vel circa noctem vel per noctem sunt. 'recursat' autem recurrit et revertitur; quasi semper in mentem venit.
Servius HOME

bav1646.155 bnf7959.91 bnf7960.69 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.131 ubk206.81