monumenta.ch > Servius > 672
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 671 <<<     >>> Versus 673

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 672

1 lm|haud tanto cessabit cardine rerum|lm aut δεικτικῶς dixit, ne in tantum quidem, hoc est brevi occasione cessabit; aut simpliciter intellegendum est, non poterit in tanta rerum opportunitate cessare, ut sit de proverbio tractum, quo dicitur 'res in cardine est', hoc est in articulo. quidam sic intellegunt: cum in incerto statutae res sunt, in cardine esse dicuntur, et translationem verbi a ianua tractam volunt, quae motu cardinis hac atque illac inpelli potest.
Servius HOME

bav1646.156 bnf7959.92 bnf7960.69 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.132 ubk206.83