monumenta.ch > Servius > 7
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 6 <<<     >>> Versus 8

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 7

1 lm|myrmidonum|lm Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, qui eum de Scyro secuti sunt. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus cum in arbore fici formicas, id est μύρμηκας vidisset, optavit tot sibi socios evenire, et statim formicae in homines versae sunt. sed hoc fabulae est. nam Eratosthenes dicit Myrmidones dictos a rege Myrmidono.
2 lm|myrmidonum|lm Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, quos ut quidam volunt de Scyro insula duxit ad Troiam. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus, Iovis et Aeginae filius, cum vellet matris suae perpetuam memoriam permanere, insulam, in qua regnabat, a nomine eius Aeginam appellavit. hoc indignata Iuno pestilentia cives eius omnes absumpsit; quod cum vidisset Aeacus petit a Iove, ut formicae, id est μύρμηκες, quas casu animadverterat plures, in homines et suos socios verterentur. qui statim mutati in homines Myrmidones appellati sunt. sed hoc fabula est. nam Eratosthenes dicit, Myrmidonas dictos a rege Myrmidono, Iovis et Eurymedusae filio. sane amat hos exercitus iungere; nam et post ait 'hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles'.
3 lm|aut duri miles ulixlm 'duri' non laboriosi, sed crudelis, ut 'quem dat tua coniunx dura'. nam Vergilius pro negotiorum qualitate dat epitheta, cum Homerus eadem etiam in contrariis servet. sensus autem est 'sine lacrimis haec nec a quovis hostium dicerentur'. illud autem quod Asinius Pollio dicit caret ratione, de Achaemenide dictum 'miles Ulixi', Myrmidonas vero et Dolopas praesentes esse, acceptos ab Heleno; sic enim dicti frangitur dignitas.
4 lm|miles ulixi]|lm [sane] quaedam si singulariter proferantur, interdum gratiora sunt, ut 'Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur'. 'Ulixi' autem vetus genetivus est, ut 'atque inmitis Achilli'.
Servius HOME

bav1646.161 bnf7959.95 bnf7960.72 bnf7962.30 bnf10307.245 med221.136 ubk206.87

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik