monumenta.ch > Servius > 15
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 14 <<<     >>> Versus 16

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 15

1 lmnstar|lm nomen est indeclinabile, licet Probus instaris declinaverit, ut nectaris. et caret praepositione, sicut 'peregre', quamvis Serenus lyricus ''ad instar'' dixerit. 'instar' autem est ad similitudinem: unde non restaurata, sed instaurata dicuntur aedificia ad antiquam similitudinem facta.
2 lm|equum|lm de hoc equo varia in historiis lecta sunt: ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent: unde est 'aut haec in nostros fabricata est machina muros': ut alii, porta quam eis Antenor aperuit, equum pictum habuisse memoratur, vel certe Antenoris domus, quo posset agnosci. non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci suos, vel hostes. a quibusdam dicitur facta proditione praedictum, ne quis eas domos violaret, quarum ante ianuam equus esset depictus, unde Antenoris et ceterorum domus agnitae sunt. aut quia equestri proelio victa est Troia. aut a monte Hippio, post quem se absconderant Graeci, unde et adludit 'instar montis equum'; ut 'pelago credas innare revulsas Cycladas'. aut re vera hoc fuit, quod Vergilius sequitur. sed melius machinamenti genus accipimus.
3 lm|palladis arte|lm aut ingeniose, aut dolose, ac si diceret, consilio iratae deae, quae fuit inimica Troianis.
Servius HOME

bav1646.162 bnf7959.95 bnf7960.72 bnf7962.30 bnf10307.245 med221.137 ubk206.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik