monumenta.ch > Servius > 55
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 54 <<<     >>> Versus 56

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 55

1 lm|foedare|lm dilacerare. foedum enim tam apud Vergilium, quam apud Sallustium non turpe significat, sed crudele, ut 'sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis', Sallustius 'foedi oculi'. alii 'foedare' secundum Graecos accipiunt. quid enim foedius, quam duces Graecorum latentes deprehendi?
2 lm|latebras|lm autem amare dixit.
Servius HOME

bav1646.163 bnf7959.96 bnf7960.73 bnf7962.30 bnf10307.247 med221.139 ubk206.95

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik