monumenta.ch > Servius > 158
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 157 <<<     >>> Versus 159

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 158

1 lm|fas odisse viros|lm ut supra diximus, omnia diasyrtice loquitur; nam et ad Graecos possunt, et ad Troianos referri. et 'odisse' hic praesentis temporis, quod non facit 'odere'.
2 lm|atque omnia ferre sub auras|lm hinc videtur subtiliter non se implicare periurio; ipse enim lectos hostes produxit ex equo 'et pinea furtim laxat claustra Sinon'. et hoc vult credi contra Graecos dicere, cum pro ipsis dicat.
Servius HOME

bav1646.168 bnf7959.99 bnf7960.75 bnf7962.31 bnf10307.250 med221.143 ubk206.102