monumenta.ch > Servius > 161
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 160 <<<     >>> Versus 162

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 161

1 lm|serves Troia fidem|lm magnificentius, quam si diceret 'Troiani'.
2 lm|serves Troia fidem|lm quia quod rex promittit videtur res publica polliceri.
3 lm|vera feram|lm pro dicam.
4 lm|magna rependam|lm magna praemia resolvam pro mea impunitate. et videtur duo promittere Troianis, primo veriloquium, deinde salutem ex suorum proditione. alii volunt dubium esse, vobis feram, Graecis rependam.
Servius HOME

bav1646.168 bnf7959.99 bnf7960.75 bnf7962.31 bnf10307.250 med221.143 ubk206.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik