monumenta.ch > Servius > 672 > 202
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 201 <<<     >>> Versus 203

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 202

1 lm|sollemnis aras|lm anniversario sacrificio religiosas. dicimus autem et sacrificium sollemne, et aras sollemnes, ut apricum et hominem et locum, ut 'aprici meminisse senes' Persius, contra Horatius 'cur apricum oderit campum'. quidam dicunt, quod continuo quinquennio sacrum eidem deo quotannis fuerit restauratum, sollemne dici, sive publicum fuerit, sive privatum.
2 lm|taurum ingentem|lm non praeter rationem est hoc loco 'ingentem': alibi 'iam cornu petat': in victimis enim ista requiruntur, ut certis numinibus certae aetatis mactentur animalia.
3 lm|mactabat|lm scilicet ut Graecis mala naufragio provenirent. quid autem sit 'mactare' in quarto libro innuimus 'mactant lectas de more bidentes'. sane sciendum rite Neptuno et Apollini tauros immolandos, nam Iovi non licere: ideo et in tertio libro prodigium dicit secutum.
Servius HOME

bav1646.169 bnf7959.100 bnf7960.76 bnf7962.32 bnf10307.251 med221.144 ubk206.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik