monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.238 > 250
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 249 <<<     >>> Versus 251

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 250

1 lm|vertitur caelum|lm atqui epitheton hoc caeli perpetuum est: sed 'vertitur' est 'in aliam faciem commutatur', quod more suo explanat sequentibus.
2 lm|ruit oceano|lm nascitur de Oceano, ut 'ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem'. ideo autem 'ruit', quia altius est mare quam terra, ut diximus supra. aut certe 'ruit' cum impetu et festinatione venit, ut 'qua data porta ruunt'. sane sphaerae ratio hoc habet, ut omnia diversis vicibus sicut oriri, ita et ruere videantur.
Servius HOME

bav1646.170 bnf7959.100 bnf7960.76 bnf7962.32 bnf10307.252 med221.145 ubk206.103

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik