monumenta.ch > Servius > 326
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 325 <<<     >>> Versus 327

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 326

1 lm|ferus iuppiter|lm summae necessitatis est, cum etiam sacerdos in convicia ruit deorum: quod servat Vergilius ne umquam tradat Aeneae. 'ferus' autem invidiose dictum est, et ad tempus epitheton: nam Iuppiter aequus est omnibus, ut 'rex Iuppiter omnibus idem'. hinc et paulo post 'ipse deos in Dardana suscitat arma', hoc est qui aequalis esse consuevit.
Servius HOME

bav1646.173 bnf7959.102 bnf7960.78 bnf7962.33 bnf10307.254 med221.147 ubk206.111

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik