monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > 387
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 386 <<<     >>> Versus 388

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 387

1 lm|qua prima inquit fortuna|lm non 'quae prima', sed 'qua primum'. est autem hypallage, ut 'ibant obscuri sola sub nocte' pro 'ipsi soli': quae fit non ornatus causa, ut 'pars in frusta secant', sed necessitatis.
2 lm|fortuna|lm bene 'fortuna'; neque enim consilio Androgeos occisus est.
3 lm|salutis|lm efficax adhortatio.
Servius HOME

bav1646.174 bnf7959.103 bnf7960.78 bnf7962.34 bnf10307.256 med221.148 ubk206.115

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik