monumenta.ch > Hieronymus > csg914.250 > 803 > 668
    >>> Versus 669

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 668

1 lm|arma, viri, ferte arma|lm notant hoc critici, quia saepius armari aliquos dicit, cum exarmatos nusquam ostendat: qui nesciunt, non omnia a poeta, ut supra diximus, dici debere. nam et diem describit, nocte non praemissa. superfluo enim dicuntur ea quae necesse est fieri. quis enim domum ingressus, non arma deponat? vel quia ad auferendum patrem arma deposuerat; vel quia armis Graecorum fuerat armatus.
2 lm|vocat lux ultima victos|lm id est victis moriendum est.
Servius HOME

bav1646.180 bnf7959.109 bnf7960.81 bnf7962.37 bnf10307.261 med221.154 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik