monumenta.ch > Servius > 793 > 90
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 89 <<<     >>> Versus 91

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 90

1 lm|tremere omnia|lm in consequentibus quid sit 'omnia' docuit dicendo 'liminaque laurusque dei'. et hoc augurium iuxta auguralem disciplinam dictum est, quod appellatur tripudium sonivium, id est a sono, ad quod pertinet si arbor sponte radicitus cadat, si terra tremat: quod hic Aeneae factum ostendit, antequam voce divina responsa perciperet.
2 lm|visa repente|lm Stoicos et Academicos secutus est, qui dicunt ea quae contra naturam sunt, non fieri, sed fieri videri: unde magica ars omnis exclusa est, sicut Plinius Secundus docet in naturali historia.
Servius HOME

bav1646.190 bnf7959.114 bnf7960.86 bnf10307.268 med221.162 ubk206.128