monumenta.ch > Servius > 326 > 170
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 169 <<<     >>> Versus 171

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 170

1 lm|haud dubitanda refer|lm aut quia dubitaverant ex consilio Anchisae, aut ne propter somnium non crederent.
2 lm|haud d. r.]|lm ideo dicunt, si forte non crederet quod per somnium vidit, aut quia non dubie, ut Apollo, monuerunt.
3 lm|corythum|lm designat partem provinciae, ne alter error ex magnitudine procreetur locorum. quidam autem de Corytho hanc fabulam tradunt. Dardanus cum equestri proelio ab Aboriginibus pulsus galeam perdidisset, propter quam resistens et in audaciam suos reducens victoriam adeptus est, tum ob rem feliciter gestam oppidum ubi galeam amiserat condidit, cui Corytho nomen indidit eo quod Graece κόρυς galea dicitur. vel Corythum montem, in quo Corythus sepultus est. alii Corythum a Corytho, Paridis et Oenones filio, conditam ferunt.
Servius HOME

bav1646.194 bnf7959.117 bnf7960.88 bnf10307.272 med221.165 ubk206.128