monumenta.ch > Servius > 217
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 216 <<<     >>> Versus 218

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 217

1 lm|proluvies|lm sordis effusio. et vitavit ne diceret 'stercus'. et per hoc nimiam edacitatem ostendit. et quidam volunt 'proluvies', cum stercus ventris significet, a Vergilio hoc loco figuram ventris significatam, ergo quasi sannosum et panticosum ventrem. aliquando 'proluvies' sola effusio. Terentius 'quod proluvium, quae haec est subita largitas'. aliquando pro aquis multis ponitur.
2 lm|uncaeque manus|lm manus pro unguibus posuit, hoc est γαμψώνυχας.
Servius HOME

bav1646.196 bnf7959.118 bnf7960.89 bnf10307.273 med221.167 ubk206.130