monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > 222
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 221 <<<     >>> Versus 223

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 222

1 lmpsumque vocamus|lm 'ipsum', id est regem deorum, aut certe praedatorem, hoc est, cui de praeda debetur aliquid: nam Romani moris fuit ut bella gesturi de parte praedae aliquid numinibus pollicerentur: adeo ut Romae fuerit unum templum Iovis praedatoris: non quod praedae praeest, sed quod ei aliquid ex praeda debeatur. vel quod hic deus iustitiae praeest. ergo cum eum invocant, testantur se nihil mali facere cum sine custode interimunt armenta.
Servius HOME

bav1646.196 bnf7959.118 bnf7960.89 bnf10307.273 med221.167 ubk206.131