monumenta.ch > Servius > 286
    >>> Versus 287

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 286

1 lm|aere cavo clipeum|lm aeris cavi, ut 'pulchra prole'. 'clipeum' hic masculino, at neutro alibi 'clipeum super intonat ingens'.
2 lm|magni gestamen abantis|lm paenultima habet accentum. et hunc Abantem intellegamus occisum cum Androgeo apud Troiam, ut 'mutemus clipeos': sed Vergilius, amans inventa occasione recondita quaeque summatim et antiquam contingere fabulam, de Abante dixit. Abans namque, Lyncei et Hypermestrae filius, viribus praestans, cum vicinas civitates subvertisset magnusque terror universis esset, diem supremum obiit. populi autem quos ille devicerat, regno eius infesti, manu facta urbem diruituri muros subiere, cumque in eo essent ut iam civitatis potirentur, senex quidam iuvenem egregiae formae securum in publico excidio notavit in foro, cumque ex eo quaesisset, cur patriae non succurreret, respondit, quod arma non haberet. tunc senex ei Abantis arma consecrata demonstrat hortatusque est ut eis uteretur: quibus tunc sumptis iuvenis properat in aciem. hostes vero viso Abantis clipeo fugerunt. quidam sane Abantem inventorem clipei ferunt.
Servius HOME

bav1646.198 bnf7959.119 bnf7960.91 bnf10307.275 med221.169 ubk206.135

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik