monumenta.ch > Servius > 207 > 896 > 335
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 334 <<<     >>> Versus 336

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 335

1 lm|Troiano a chaone|lm licet superius causa huius nominis dicta videatur, tamen quidam dicunt hunc Chaonem pro omnium incolumitate, cum pestilentia laborarent socii Heleni, ex responso immolandum se obtulisse, unde in honorem eius Epirum, quae Campania dicebatur, Chaoniam nominatam. alii dicunt, [quod] cum Helenus cum Pyrrho ab Ilio navigaret et tempestate iactarentur, Chaonem, unum e Troianis, amicum Heleni, vovisse, ut, si illi periculum evasissent, se pro eorum incolumitate interimeret: qui se, postquam illi evaserunt, sicut promisit, occidit: unde factum est, ut ex eius nomine Helenus, adeptus regnum, Epirum Chaoniam nominaret.
2 lm|dixit|lm nominavit, ut 'fluvium cognomine Thybrim diximus' et 'Italiam dixisse ducis de nomine gentem'.
Servius HOME

bav1646.201 bnf7959.120 bnf7960.91 bnf10307.276 med221.171 ubk206.137