monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.265 > 500
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 499 <<<     >>> Versus 501

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 500

1 lm|siquando thybrim|lm fluvium: pro quo regem ipsum posuit Thybrim, qui in hunc cecidit fluvium et ei nomen dedit; nam antea Albula dicebatur, ut ostendit in octavo Vergilius. alii volunt non Thybrim cecidisse, sed Tiberinum, regem Albanorum, a quo Tiberis dictus est. ut autem Thybris dicatur, haec ratio est: quodam tempore Syracusani, victores Atheniensium, ceperunt Syracusis ingentem hostium multitudinem et eam caesis montibus fecerunt addere munimenta civitati. tunc auctis muris etiam fossa intrinsecus facta est, quae flumine admisso repleta munitiorem redderet civitatem. hanc igitur fossam, per hostium poenam et iniuriam factam, Thybrin vocaverunt ἀπὸ τῆς ὕβρεως. postea profecti Siculi ad Italiam eam tenuerunt partem, ubi nunc Roma est, usque ad Rutulos et Ardeam: unde est 'fines super usque Sicanos': et Albulam fluvium ad imaginem fossae Syracusanae Thybrin vocaverunt, quasi ὕβριν, ut 'effigiem Xanthi Troiamque videtis'. circa Syracusas autem esse fossam Thybrin nomine Theocritus meminit.
Servius HOME

bav1646.209 bnf7959.124 bnf7960.95 bnf10307.282 med221.176 ubk206.149