monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.24 > 578
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 577 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 578

1 lm|fama est|lm bene se fabulosam rem dicturus excusat: nam re vera nisi quae de gigantibus legimus, fabulosa acceperimus, ratio non procedit. nam cum in Phlegra, Thessaliae loco, pugnasse dicantur, quemadmodum est in Sicilia Enceladus? Otus in Creta secundum Sallustium, unde Otii campi? Typhoeus in Campania? ut 'Inarime Iovis imperiis inposta Typhoeo'. sed Varro dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his, qui de aliis veniebant montibus, facile ex locis superioribus vicerunt: unde factum est ut dii superiores dicerentur, inferiores vero terrigenae. et quia de humillimis ad summa reptabant, dicti sunt pro pedibus habuisse serpentes.
2 lm|semustum|lm pro 'semiustum'. et sciendum sic poni, quasi semianimis sit Enceladus: unde est 'motat latus'. simul ponitur secundum fabulam causa, quasi ex fulmine illic sit natum incendium.
Servius HOME

bav1646.213 bnf7959.126 bnf7960.96 bnf10307.284 med221.179 ubk206.153

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik