monumenta.ch > Servius > 654 > 42
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 41 <<<     >>> Versus 43

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 42

1 lm|deserta siti regio|lm inhabitabilis. dicit autem Xerolibyen, id est partem Africae aridam, quae est inter Tripolin et Pentapolin. et bene terret dicens iuxta esse aut bellicosas gentes, aut deserta loca, unde non speratur auxilium.
2 lm|lateque furentes barcaelm hi prope sunt a Carthagine: unde addidit 'late furentes'. hi secundum Titianum in chorographia Phoenicen navali quondam superavere certamine. Barce autem civitas est Pentapoleos, quae hodie Ptolomais dicitur: nam Cyrene et Barce reginae fuerunt, quae singulis dederunt civitatibus nomina. sed hoc per prolepsin dictum est.
Servius HOME

bav1646.221 bnf7959.130 bnf7960.100 bnf7962.38 bnf10307.289 med221.184 ubk206.160