monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 36 > 133
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 132 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 133

1 lm|cunctantem|lm morantem: atqui amatrix ad eum quem amabat, debuit festinare; sed pathos natura superavit, ut mulierem et reginam ostendat, ut Terentius 'dum moliuntur, dum conantur, annus est'. deinde haec morabatur iam studio placendi. hic enim inducitur veste, armis, auro, vel purpura comptior, cum supra naturalis pulchritudinis gloria contenta sit, ut 'regina ad templum forma pulcherrima Dido'.
2 lm|ad limina|lm ante, vel apud.
3 lm|primlm principes, ut 'una omnes iuvenum primi'. et bene reginae officio primi adsunt, quia de plebe dixerat 'it portis iubare exorto delecta iuventus' et 'Massylique ruunt equites'.
Servius HOME

bav1646.225 bnf7959.131 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.291 med221.187 ubk206.160