monumenta.ch > Servius > 228
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 227 <<<     >>> Versus 229

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 228

1 lm|graiumque ideo bis vindicat armis|lm alii dicunt 'bis' semel a Diomedis singulari certamine, in quo a Diomede percussus est saxo: Iuvenalis 'vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae': et item in excidio, sicut legimus 'descendo ac ducente deo' et 'hoc erat alma parens'. alii dicunt propter Diomedis et Achillis certamina singularia. sed quando cum Achille dimicavit, a Neptuno liberatus est: potest tamen hoc pro Venere factum videri: sic enim Iuno imputat Veneri quod pro ea factum est dicens 'et potes in totidem classes convertere nymphas'. potest etiam et alter sensus esse: nam Troia antea ab Hercule, qui et ipse Graecus fuit, capta est: ut intellegamus iam tunc Aeneam natum fuisse: nec enim multum tempus interfuit, cum constet Priamo tunc ab Hercule imperium traditum. 'vindicat' autem pro 'vindicavit': et quaedam ideo praesenti pro praeterito tempore ponuntur, ad maiorem significationem figurandam, ut 'vel qualis equos Threi+ssa fatigat' et 'Coeumque Iapetumque creat', ut e contrario praeteritum tempus ad exprimendam celeritatem, ut 'suras incluserat auro' et 'exiit ad caelum ramis felicibus arbos'. et 'vindicat' eripit, ut 'qui in libertatem vindicat', id est eripit servituti.
Servius HOME

bav1646.228 bnf7959.133 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.294 med221.189 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik