monumenta.ch > Servius > bbb207.78v > 245
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 244 <<<     >>> Versus 246

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 245

1 lm|agit ventos|lm non vocat aut transit, nam sequitur 'et turbida tranat.' an ergo ducit atque moderatur, ut 'mulcentem tigris et agentem': unde et paedagogos dicimus? an excludit ac pellit, ut 'ac membris agit atra venena?' an insequitur, ut 'palantes Troas agebat?' an ante se agit, ne reflectant, ut 'equos agit', quia illis defertur? nam dixit 'rapido pariter cum flamine portant'. an 'agit' in actu est? Sallustius 'inter certamina dominationis aut libertatis agit'.
2 lm|tranat|lm transvolat, ut 'nare per aestatem liquidam suspexeris agmen'.
Servius HOME

bav1646.229 bnf7959.134 bnf7960.103 bnf7962.39 bnf10307.294 med221.190 ubk206.160