monumenta.ch > Servius > 511
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 510 <<<     >>> Versus 512

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 511

1 lm|tergeminamque hecaten|lm quidam Hecaten dictam esse tradunt, quod eadem et Diana sit et Proserpina, ἀπὸ τῶν ἑκατέρων: vel quod Apollinis soror sit, qui est ἑκατηβόλος. sed secundum Hesiodum Hecate Persi Titanis et Asteriae filia est, Diana Iovis et Latonae, Persephone Iovis et Cereris, quam genealogiam posteriores confuderunt.
2 lm|tria virginis ora dianae|lm iteratio est: Lunae, Dianae, Proserpinae. et cum super terras est, creditur esse Luna; cum in terris, Diana; cum sub terris, Proserpina. quibusdam ideo triplicem placet, quia Luna tres figuras habet, prima tamquam #209, sequens tamquam #1125, quinta decima tamquam #1126. non nulli eandem Lucinam, Dianam, Hecaten appellant ideo, quia uni deae tres adsignant potestates nascendi valendi moriendi: et quidem nascendi Lucinam deam esse dicunt, valendi Dianam, moriendi Hecaten: ob quam triplicem potestatem triformem eam triplicemque finxerunt, cuius in triviis templa ideo struxerunt.
Servius HOME

bav1646.237 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.42 bnf10307.301 med221.197 ubk206.160