monumenta.ch > Servius > 625
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 624 <<<     >>> Versus 626

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 625

1 lm|exoriare|lm exoriatur: et ostendit Hannibalem.
2 lm|ex ossibus|lm secundum Anaxagoran, qui homoeomerian dicit, id est omnium membrorum similitudinem, esse in rebus creandis [id est] ex ossibus, ex sanguine, ex medullis: nam omnia pro parte sui transeunt in procreationem. Lucretius 'nunc ad Anaxagorae veniamus homoeomerian'. sane Punici ex ossibus dicunt oriri posteros, quos nos ex sanguine. an quia post longum tempus nascetur Hannibal, ideo 'ex ossibus' posuit?
Servius HOME

bav1646.241 bnf7959.140 bnf7960.108 bnf7962.44 bnf10307.304 med221.200 ubk206.160