monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg248.100 > 64
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 63 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 64

1 lm|quibus obstitit ilium|lm Ganymedes enim Hebae obfuit, Paris Minervae et Iunoni. quod autem, cum dixerit 'dique deaeque omnes', dearum tantum reperimus exempla, non mirum est, cum supra dixerimus ἀρσενοθήλεις esse omnes deos. possumus ergo et per unam rem utrumque intellegere, licet dicatur etiam Neptuno obfuisse Troia ex denegatione mercedum. novimus praeterea esse morem poeticum, ut duabus propositis rebus uni respondeant, ut 'navita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas claramque Lycaonis Arcton': nam suppresso numero dixit nomina.
Servius HOME

bav1646.265 bnf7959.156 bnf7960.119 bnf7962.55 bnf10307.326 csg861.16 med221.222 ubk206.187 uldBPL52.27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik