monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.64 r > csg48.318 > 136
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 135 <<<     >>> Versus 137

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 136

1 lm|accipe quae peragenda prius|lm si vis, inquit, reverti, audi observationis praecepta. et sub imagine fabularum docet rectissimam vitam, per quam animabus ad superos datur regressus.
2 lm|latet arbore opaca aureus|lm licet de hoc ramo hi qui de sacris Proserpinae scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum adfirment, publica tamen opinio hoc habet. Orestes post occisum regem Thoantem in regione Taurica cum sorore Iphigenia, ut supra diximus, fugit et Dianae simulacrum inde sublatum haud longe ab Aricia collocavit. in huius templo post mutatum ritum sacrificiorum fuit arbor quaedam, de qua infringi ramum non licebat. dabatur autem fugitivis potestas, ut si quis exinde ramum potuisset auferre, monomachia cum fugitivo templi sacerdote dimicaret: nam fugitivus illic erat sacerdos ad priscae imaginem fugae. dimicandi autem dabatur facultas quasi ad pristini sacrificii reparationem. nunc ergo istum inde sumpsit colorem. ramus enim necesse erat ut et unius causa esset interitus: unde et statim mortem subiungit Miseni: et ad sacra Proserpinae accedere nisi sublato ramo non poterat. inferos autem subire hoc dicit, sacra celebrare Proserpinae. de reditu autem animae hoc est: novimus Pythagoram Samium vitam humanam divisisse in modum
3 lm|y|lm litterae, scilicet quod prima aetas incerta sit, quippe quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit: bivium autem
4 lm|y|lm litterae a iuventute incipere, quo tempore homines aut vitia, id est partem sinistram, aut virtutes, id est dexteram partem sequuntur: unde ait Persius 'traducit trepidas ramosa in compita mentes'. ergo per ramum virtutes dicit esse sectandas, qui est
5 lm|y|lm litterae imitatio: quem ideo in silvis dicit latere, quia re vera in huius vitae confusione et maiore parte vitiorum virtus et integritas latet. alii dicunt ideo ramo aureo inferos peti, quod divitiis facile mortales intereunt. Tiberianus 'aurum, quo pretio reserantur limina Ditis'.
Servius HOME

bav1646.269 bnf7959.159 bnf7960.121 bnf7962.57 bnf10307.330 csg861.35 med221.226 ubk206.194 uldBPL52.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik