monumenta.ch > Servius > 179
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 178 <<<     >>> Versus 180

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 179

1 lmtur|lm 'eo' e brevis est, 'itur' i longa invenitur. ergo quia hoc verbum breve est in origine et in declinatione fit longum, ideo certa eius natura nec in temporibus nec in participiis invenitur: nam cum 'itur' longa sit, 'iturus' brevis invenitur, ut 'superumque in lumen ituras'. multi tamen temptant dicentes 'itur' propter 'eo', quae prima verbi origo est, per diphthongon scribi debere: quod non procedit, quia diphthongos semper longa est, 'i' autem et produci potest et corripi. hinc est quod 'fortuitus' i et producit et corripit: Iuvenalis 'non quasi fortuitus nec ventorum rabie, sed iratus cadat in terras et iudicet ignis', contra Horatius 'nec fortuitum spernere cespitem leges sinebant'. hic enim nisi i littera longa sit, non stat versus. et hoc protulimus exemplum unius sermonis, ne quis dicat 'iturus' et 'itur' ideo variam habere naturam propter temporum varietatem: unde melius est, ut diximus, originis considerare rationem. sane 'fortuitus' ab eundo est et a fortuna conpositum.
Servius HOME

bav1646.271 bnf7959.161 bnf7960.122 bnf7962.58 bnf10307.333 csg861.44 med221.228 ubk206.196 uldBPL52.33

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik