monumenta.ch > Tertullianus > 4 > 703
    >>> Versus 704

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 703

1 lmnterea videt Aeneas|lm hirmos est hoc loco, id est unus sensus protentus per multos versus: in quo tractat de Platonis dogmate, quod in Phaedone positum est περὶ ψυχῆς, de quo in georgicis strictim, hic latius loquitur. de qua re etiam Varro in primo divinarum plenissime tractavit. hoc autem continet: Aeneas dum per inferos pergeret, respexit fluvium quendam loci remotioris, ad quem innumera multitudo tendebat animarum. interrogavit patrem qui esset fluvius, vel qua ratione ad eum pergerent animae. pater ait: Lethaeus est; pergunt autem, ut potent et oblivionem patiantur, ut incipiant in corpora velle remeare. stupefactus Aeneas interrogat: dic pater, et animae, quae propter praeteritam vitam tot supplicia pertulerunt, possunt habere votum revertendi in corpora? non est verisimile, liberatas de corporis carcere ad eius nexum reverti. suscepta narratione haec Anchises exsequitur: primo debere fieri ut redeant, deinde posse, deinde velle. quae quoniam obscura sunt, aliis subdivisionibus innotescunt. quid est debere? cuncta animalia a deo originem ducunt. quae quia nasci cernimus, revertuntur sine dubio: nam unde cuncta procreantur? deinde posse sic probat: quia inmortales sunt animae, et sunt quae possunt reverti. tertium est utrum velint: quod dicit fieri per Lethaeum fluvium. et hoc est quod dicturus est, sed incidentes quaestiones faciunt obscuritatem.
Servius HOME

bav1646.291 bnf7959.174 bnf7960.133 bnf7962.69 bnf10307.351 csg861.124 med221.249 ubk206.213 uldBPL52.50

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik