monumenta.ch > Servius > 277 > 763
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 763

1 lm|silvius Albanum nomen|lm quia omnes Silvii dicti sunt.
2 lm|tua postuma proles|lm postumus est post humationem parentis creatus. per hoc autem Aenean cito ostendit esse periturum, et statim infert consolationem dicens 'quem tibi longaevo', id est deo: aevum enim proprie aeternitas est, quae non nisi in deos venit: Ennius 'Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum degit'. male autem vindicavit usus, per quem dixit 'longaevosque senes'.
Servius HOME

bav1646.295 bnf7959.176 bnf7960.135 bnf7962.71 bnf10307.356 csg861.143 med221.253 ubk206.219 uldBPL52.54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik