monumenta.ch > Servius > 477 > 861
    >>> Versus 862

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 861

1 lm|egregium forma iuvenem et fulgentibus armis|lm tria sunt secundum Carminium: pulchritudo, aetas, virtus. significat autem Marcellum, filium Octaviae, sororis Augusti, quem sibi Augustus adoptavit. hic sexto decimo anno incidit in valetudinem et periit octavo decimo in Baiano, cum aedilitatem gereret. huius mortem vehementer civitas doluit: nam et adfabilis fuit et Augusti filius. ad funeris huius honorem Augustus sescentos lectos intra civitatem ire iussit: hoc enim apud maiores gloriosum fuerat et dabatur pro qualitate fortunae; nam Sulla sex milia habuit. igitur cum ingenti pompa adlatus et in campo Martio est sepultus. ergo modo in Augusti adulationem quasi epitaphion ei dicit. et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse dixisset. qui pro hoc aere gravi donatus est, id est massis: nam sic et Livius argentum grave dicit, id est massas.
Servius HOME

bav1646.299 bnf7959.179 bnf7960.138 bnf7962.73 bnf10307.360 csg861.161 med221.257 ubk206.224 uldBPL52.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik