monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.408 > 1


Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 1

1 Ut et in principio diximus, in duas partes hoc opus divisum est: nam primi sex ad imaginem Odyssiae dicti sunt, quos personarum et adlocutionum varietate constat esse graviores, hi autem sex qui sequuntur ad imaginem Iliados dicti sunt, qui in negotiis validiores sunt: nam et ipse hoc dicit 'maius opus moveo'. et re vera tragicum opus est, ubi tantum bella tractantur. lm|tu quoque|lm sicut Misenus, Palinurus etiam.
2 lm|nostris|lm hoc est Italicis, ut 'non eadem arboribus pendet vindemia nostris', non, ut Donatus ait, in comparationem oceani navigabilibus.
3 lm|aeneia nutrix|lm hanc alii Aeneae, alii Creusae, alii Ascanii nutricem volunt. lectum tamen est in philologis in hoc loco classem Troianorum casu concrematam, unde Caieta dicta est, ἀπὸ τοῦ καίειν.
Servius HOME

bav1646.301 bnf7959.180 bnf7960.138 bnf7962.74 bnf10307.360 csg861.165 med221.258 uldBPL52.59

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik