monumenta.ch > Hieronymus > csg42.14 > 10
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 9 <<<     >>> Versus 11

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 10

1 lm|circaeae raduntur litora terrae|lm ut diximus supra, mons iste antehac insula fuit; paludibus enim a continenti segregabatur, quas exclusit limus de Albanis montibus per paludes Pomptinas fluens. et dicebatur Aeaeus ab horrore transeuntium, quod homines mutabantur in feras. in hoc summo oppidum fuit, quod et Circeium dictum est et Circei; nam utrumque Livius dicit.
Servius HOME

bav1646.301 bnf7959.180 bnf7960.138 bnf7962.74 bnf10307.361 csg861.167 med221.259 uldBPL52.59