monumenta.ch > Servius > 47
    >>> Versus 48

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 47

1 lm|hunc fauno et nympha genitum laurente marica|lm quidam deus est Fatuclus. huius uxor est Fatua. idem Faunus et eadem Fauna. dicti autem sunt Faunus et Fauna a vaticinando, id est fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes. ergo Faunae et Fatuae nomen quasi asperum fugit poeta, et Maricam dixit fuisse uxorem Fauni. est autem Marica dea litoris Minturnensium iuxta Lirin fluvium: Horatius 'et innantem Maricae litoribus tenuisse Lirin'. quod si voluerimus accipere uxorem Fauni Maricam, non procedit: dii enim topici, id est locales, ad alias regiones non transeunt. sed potest dictum esse per poeticam licentiam 'Laurente Marica', cum sit Minturnensis. dicunt alii per Maricam Venerem intellegi debere, cuius fuit sacellum iuxta Maricam, in quo erat scriptum ΠΟΝΤΙΗ ΑΦΡΟΔΙΤΗ. sane Hesiodus Latinum Circes et Vlixis filium dicit, quod et Vergilius tangit dicendo 'Solis avi specimen'. sed quia temporum ratio non procedit, illud accipiendum est Hygini, qui ait Latinos plures fuisse, ut intellegamus poetam abuti, ut solet, nominum similitudine.
Servius HOME

bav1646.302 bnf7959.181 bnf7960.139 bnf7962.75 bnf10307.362 csg861.171 med221.260 uldBPL52.60

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik