monumenta.ch > Servius > 470 > 735 > bnf9389.449 > 268
    >>> Versus 269

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 268

1 lm|est mihi nata|lm male multi arguunt Vergilium quod Latinum induxit ultro filiam pollicentem, nec oraculum considerantes, quia Italo dari penitus non poterat, nec Aeneae meritum, quem decebat rogari. nam antiquis semper mos fuit meliores generos rogare: sic Terentius 'hac fama inpulsus Chremes ultro ad me venit, unicam gnatam suam'. Hesiodus etiam περὶ γυναικῶν inducit multas heroidas optasse nuptias virorum fortium.
Servius HOME

bav1646.307 bnf7959.184 bnf7960.142 bnf7962.77 bnf10307.367 csg861.196 med221.264 uldBPL52.65

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik