monumenta.ch > Servius > 261 > 691
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 690 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 691

1 lm|at messapus equum domitor neptunia proles|lm hic Messapus per mare ad Italiam venit, unde Neptuni dictus est filius: quem invulnerabilem ideo dicit, quia nusquam periit, nec in bello. ignem autem ei nocere non posse propter Neptunum dicit, qui aquarum deus est. ab hoc Ennius dicit se originem ducere: unde nunc et cantantes inducit eius socios et eos comparat cycnis. 'domitor' autem 'equorum', quasi animalium a patre inventorum.
Servius HOME

bav1646.318 bnf7959.191 bnf7960.147 bnf7962.77 bnf10307.376 csg861.244 med221.273 uldBPL52.74

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik