monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 6 > 51
    >>> Versus 52

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 51

1 lm|arcades his oris genus a pallante profectum|lm Euander Arcas fuit, nepos Pallantis, regis Arcadiae. hic patrem suum occidit, suadente matre Nicostrata, quae etiam Carmentis dicta est, quia carminibus vaticinabatur. alii ipsam Nicostratam, matrem Euandri, cum esset centum decem annorum, a filio peremptam tradunt. constat autem Arcadas plurimum vixisse, in tantum, ut quidam usque ad trecentos annos vivendo pervenerint. ipse autem Euander, dimissa provincia sua exilio, non sponte, conpulsus venit ad Italiam et pulsis Aboriginibus tenuit loca, in quibus nunc Roma est, et modicum oppidum fundavit in monte Palatino, sicut ait Varro 'nonne Arcades exules confugerunt in Palatium, duce Euandro?'. hic autem mons Palatinus secundum Vergilium a Pallante, avo Euandri, est dictus, secundum Varronem et alios a filia Euandri Pallantia, ab Hercule vitiata et postea illic sepulta, vel certe a Pallante eius filio illic sepulto inmaturae aetatis: alii a filio Euandri, qui post mortem patris seditione occisus est: alii a balatu ovium Balanteum volunt dictum, et exinde per antistichon Pallanteum dictum. sed si a balatu hoc nomen venerit, 'pa' longa est, sicut eam Martialis ponit plerumque; si autem a Pallante, 'pa' brevis est, ut eam ponit ubique Vergilius secundum suam opinionem.
2 lm|genus a pallante profectum|lm profectum ad has oras genus a Pallante, non a Pallante profectum.
Servius HOME

bav1646.326 bnf7959.195 bnf7960.151 bnf7962.82 bnf10307.382 csg861.273 med221.279 uldBPL52.80

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik