monumenta.ch > Servius > 636 > 65
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 64 <<<     >>> Versus 66

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 65

1 lm|hic mihi magna domus|lm scilicet circa exitum suum: quamvis enim alibi ortus, hunc tamen locum incolo. alii Romam dicunt Tiberini esse domicilium, hanc dixisse magnam domum. alii ostia dicunt ab hoc quod nos, cum per diversa discurrerimus officia, in domum nostram nos recipimus ibique requiescimus, ut idem hic, cum per reliqua spatia discurrerit, recipiat se per ostia in mare. alii domum non Romam significare, quae adhuc non erat, sed regionem illam, ut ostendat sibi eam domum electam, quae ad tantam gloriam perventura sit.
2 lm|celsis caput urbibus exit|lm de Tuscia, quam illis multum constat floruisse temporibus: nam et lucumones reges habebat, et maximam Italiae superaverat partem.
Servius HOME

bav1646.327 bnf7959.195 bnf7960.151 bnf7962.82 bnf10307.383 csg861.276 med221.280 uldBPL52.80