monumenta.ch > Servius > 130
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 129 <<<     >>> Versus 131

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 130

1 lm|fores|lm pro 'fuisses'. et notandum 'fores' de praeterito.
2 lm|geminis coniunctus atridis|lm geminos hic duos, aliter 'gemini' uno partu editi. quaeritur sane unde Euander Atridis genere fuerit coniunctus. et quamvis Hesiodus dicat qualiter coniunctus sit Euander, tamen quidam aiunt Thestii filias Ledam et Hypermestram fuisse, Ledae et Tyndarei filias Clytemestram Helenam et Timandram fuisse, quam duxit uxorem Echemus Arcas, cuius filius Euander: Clytemestram et Helenam notum est Agamemnoni et Menelao iunctas fuisse. alii ita tradunt: Steropes et Atlantis filios Oenomaum et Maiam fuisse, Oenomai Hippodamiam filiam, unde Atreus natus; at Maiae filius Mercurius, ex quo Arcades, de quibus Euander: quod Accius in Atreo plenius refert. alii ita narrant: Atlas complures habuit filias, et de Dione <Tantalus> Pelopem genuit, is Atreum, Atreus Agamemnonem et Menelaum; Mercurius deinde est Nicostratae pater, quae fuit mater Euandri; Mercurium Maia filia Atlantis genuit. sic Euander Atridis coniunctus est. Troianis autem sic iungitur: ex Electra, Atlantis filia, et Iove Dardanus nascitur, eius filius Erichthonius, ex eo Assaracus, ex illo Capys, ex illo Anchises, ex illo Aeneas.
Servius HOME

bav1646.329 bnf7959.196 bnf7960.152 bnf7962.82 bnf10307.385 csg861.286 med221.282 uldBPL52.83