monumenta.ch > Servius > 484 > bpt100.55 > 139
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 138 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 139

1 lm|cyllenae|lm mons est Arcadiae, ubi Maia Mercurium est enixa.
2 lm|fudit|lm autem non iniuriose dictum est, ut in Pisonem 'quae te beluam ex utero, non hominem fudit', sed celeritatem parientis ostendit, quod infantibus dicitur omen felicitatis adferre. spectat etiam ad rationem physicam: nam celer est ubique Mercurius, ut diximus supra, et ideo dicit eum etiam in ortu fuisse velocem.
Servius HOME

bav1646.330 bnf7959.196 bnf7960.152 bnf7962.82 bnf10307.385 csg861.287 med221.282 uldBPL52.83

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik