monumenta.ch > Servius > 169 > 216
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 215 <<<     >>> Versus 217

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 216

1 lm|et colles clamore relinqulm cum clamore, ut 'et templum clamore petebant' et 'atque Ixionii vento rota constitit orbis', id est cum vento. et hoc est melius. nam multi dicunt: relinquebantur colles etiam a clamore, hoc est tantum recesserant a collibus boves, ut nec echo resultaret, scilicet ad colles iam clamore non perveniente. quod non procedit, quia hoc sensu illud excluditur 'reddidit una boum vocem': si enim tam longe fuerunt, ut nulla ratione recedentium boum mugitus colles derelictos feriret, quemadmodum inclusi bovis est clamor auditus ab Hercule? alii ita: linquit imago vocis evanescens, tamquam relictis collibus inaudita.
Servius HOME

bav1646.332 bnf7959.198 bnf7960.153 bnf7962.82 bnf10307.387 csg861.296 med221.284 uldBPL52.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik