monumenta.ch > Servius > 226 > 271
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 270 <<<     >>> Versus 272

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 271

1 lm|luco|lm templum enim nondum habuerat Hercules, sed aram tantummodo, ut diximus supra.
2 lm|maxima|lm ingens enim est ara Herculis, sicut videmus hodieque post ianuas circi maximi. alii maximam ideo dicunt, quia illo tempore omnibus erat honore potior quam sibi Hercules, postquam se a matre Euandri Iovis filium esse et immortalem futurum cognovit, statuit.
Servius HOME

bav1646.333 bnf7959.198 bnf7960.154 bnf7962.82 bnf10307.388 csg861.302 med221.285 uldBPL52.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik