monumenta.ch > Servius > 288
    >>> Versus 289

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 288

1 lm|laudes herculeas et facta ferunt|lm senes tantum voce laudes Herculis exsequebantur, iuvenes et gestu corporis eius facta monstrabant. unde ibi inmorandum est 'hic iuvenum chorus', ut 'salii' iuvenibus conveniant, carmina ad senes pertineant. et bene senes facta Herculis canunt, quorum aetas scire et interesse gestis Herculis potuit, antequam is ab hominibus transiret ad deos. sane quaeritur cur huic deo aperto capite sacrum fiat. legitur enim in libris antiquioribus ipsius admonitio his verbis 'mihi detecto vertice cuncti sacrificanto'. et fuit observatio ne quis in aede Herculis eius habitum imitaretur: signum enim eius operto capite est. constat tamen ante adventum in Italia Aeneae aram Herculi consecratam, ab Aenea vero morem operiendorum capitum inductum, sicut ait 'purpureo adopertus amictu'.
2 lm|prima novercae monstra|lm bene 'prima'; nam et alia omnia Iunonis insidiis pertulit. fabula autem hoc habet. Hercules natus est cum Iphiclo, Amphitryonis filio. sed cum Iuno duos serpentes inmisisset Herculi, Iphiclus de cunis terrore lapsus suo vagitu excitavit parentes. qui cum surrexissent, viderunt Herculem angentem manibus angues inmissos ei novercalibus odiis.
Servius HOME

bav1646.334 bnf7959.199 bnf7960.154 bnf7962.82 bnf10307.389 csg861.304 med221.285 uldBPL52.86