monumenta.ch > Servius > 294
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 293 <<<     >>> Versus 295

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 294

1 lm|hylaeumque pholumque|lm Hylaeum Theseus interemit, Pholus vero Herculem suscepit hospitio eo tempore, quo ad expugnandos Centauros esset profectus: Lucanus 'hospes et Alcidae magni, Phole'. unde apparet per poeticam licentiam nomina esse pro nominibus posita. alii Pholum non abhorrere a vera historia tradunt. Pholus enim dum miratur sagittas Herculis, quibus tot Centauros interfecerat, una ex illis in pedem eius decidit, cuius vulnere sanari non potuit.
2 lm|cresia mactas prodigia|lm 'mactas' bene ad leonem, quem interemit, refertur: nam Cretensem taurum non mactavit, sed cum eum incolumem ad Eurystheum perduxisset, ille eum licet flammas vomuisse dictus sit, inlectus pulchritudine, in Atticam regionem reliquit. qui cum Marathonem vastaret, a Theseo postea occisus est. uno tamen verbo utrumque saepe concluditur, aliquotiens una pars, ut 'disce puer virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis'. alii 'mactas' ad Centauros sicut ad leonem referri volunt.
Servius HOME

bav1646.334 bnf7959.199 bnf7960.155 bnf7962.82 bnf10307.389 csg861.305 med221.286 uldBPL52.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik