monumenta.ch > Servius > 328 > 438
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 437 <<<     >>> Versus 439

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 438

1 lm|desecto vertentem lumina collo|lm aut sua lumina circumferentem et mortis indignatione quaerentem, quorum se interitu posset ulcisci: aut certe intuentum lumina in saxa vertentem: aut horrore suo aliorum oculos avertentem, ne cum periculo videretur. hoc autem caput ideo Minerva fingitur habere in pectore, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios et inperitos ac saxeos conprobat.
2 lm|desecto vertentem|lm quomodo 'vertentem'? id est secto collo non sua lumina vertentem, sed immutantem eorum faciem qui hanc vidissent: aut 'vertentem' dixit 'lumina' aversa habentem, ut habuit cum secaretur ei collum, et quaereret aspectibus vindicari.
Servius HOME

bav1646.340 bnf7959.202 bnf7960.157 bnf7962.82 bnf10307.394 csg861.328 med221.291 uldBPL52.91

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik